Prefatio

Cum res fortunasque hominum cogito incertosque et subitos rerum motus, nichil ferme fragilius mortalium vita, nichil inquietius invenio. Ita cunctis animantibus naturam miro remedii genere consuluisse video, ignorantia quadam sui, nobis solis memoriam, intellectum, providentiam, divinas ac preclaras animi nostri dotes, in perniciem et laborem versas. Tam supervacuis enim semper nec inutilibus modo, sed damnosis atque pestiferis curis obnoxii et presenti torquemur et preterito futuroque angimur, ut nichil magis metuere videamur quam nequando forte parum miseri simus, tanto studio si quidem miseriarum causas et dolorum alimenta conquirimus, quibus vitam -- que, si rite ageretur, felicissima prorsus ac iocundissima rerum erat -- miserandum ac triste negotium effecimus, cuius initium cecitas et oblivio possidet, progressum labor, dolor exitum, error omnia; quod ita esse quisquis vite sue cursum acri iudicio remetietur intelliget. Quem quietum, queso, quem tranquillum, quem non laboriosum magis atque anxium diem egimus? Quod unquam tam securum aut tam letum mane vidimus, ut non ante crepusculum sollicitudo merorque subreperet? Cuius mali, etsi ipsis in rebus multa insit occasio, nisi tamen nos fallat amor nostri, causa maior sive, ut ingenue fateamur, culpa omnis in nobis est. Ut vero sileam reliqua, quibus undique trudimur, quod illud est bellum quamque perpetuum, quod cum fortuna gerimus? Cuius nos facere poterat virtus sola victores, nos ab illa volentes scientesque descivimus: soli igitur, imbecilles, exarmati, non equo Marte cum implacabili hoste congredimur, quos illa vicissim ceu leve aliquid attollit ac deicit et in gyrum rotat ac de nobis ludit. Vinci tolerabilius foret; nunc ludibrio etiam habemur. Id vero quid aliud quam levitas ac mollities nostra fecit? Idonei visi sumus, qui pile in morem huc illuc tam facile iactaremur, animalia evi brevissimi, sollicitudinis infinite, quibus insciis cui puppim litori, cui animum consilio applicemus, pro consilio interim sit pendere ac preter presens malum et a tergo quod doleat et ante oculos semper habere quod terreat; quod preter hominem animantium nulli accidit, quibus presentia evasisse plenissimam securitatem tribuit. Nobis ob ingenium et acumen animi semper quasi cum Cerbero tricipiti hoste luctandum est, ut ratione caruisse prope melius in nosmetipsos etherea nature prestantioris arma vertentibus. Huic malo obstare subdifficile est, vetustate iam et consuetudine radicato: enitendum tamen, in quam rem preter generosi animum conatum -- cui nichil est arduum, nichil inexpugnabile -- et sapientum hominum crebra colloquia -- quamvis id genus iam rarescat -- et multo maxime iugis lectio ac pervigil scriptorumque nobilium monumenta profuerunt, modo salubribus monitis consensus animi non desit, quem unum in terris sani consilii vivum fontem asseverare non verear. Quamobrem, si vel plebeis scriptoribus pro affectu nudo gratiam aliquando habitam scimus, siue pro eo quod iter aperuisse sequentibus visi erant, quanta, oro te, gratia, claris et probatis scriptoribus est habenda, qui multis ante nos seculis in terram versi, divinis ingeniis institutisque sanctissimis nobiscum vivunt, cohabitant, colloquuntur interque perpetuos animorum fluctus, ceu totidem lucida sidera et firmamento veritatis affixa, ceu totidem suaves ac felices aure, totidem industrii ac experti naute et portum nobis quietis ostendunt et eo voluntatum nostrarum lenta carbasa promovent et fluitantis anime gubernaculum regunt, quoad tantis procellis agitata consilia tandem sistat ac temperet? Hec est enim vera philosophia, non que fallacibus alis attollitur et sterilium disputationum ventosa iactanctia per inane circumvolvitur, sed que certis et modestis gradibus compendio ad salutem pergit. In hoc te studium hortari, amicum forte, sed profecto necessarium non est. Natura te varie lectionis multiplicisque notitie avidum fecerat; fortuna, que, ut aiunt, magne rerum partis imperium tenet, turbido quodam ac profundo negotiorum et curarum pelago iactandum dedit. Ceterum non ut legendi otium, sic noscendi desiderium eripuit, quo minus semper litteratorum hominum delectatus amicitia et convictu et occupatissimis diebus otiosas horas quotiens licuit furatus, quotidie instructior, quotidie rerum memorabilium doctior fieri velles, ubi illa, qua nulli cedis, memoria sepe te pro libris uti solitum ipse tibi sum testis. In quod si ab ineunte etate pronus eras, eo nunc putandus es pronior, quo serotinus matutino viatore ferventior atque animo saltem promptior esse solet, quandoquidem hec vulgaris est querela: crescere iter diemque decrescere; quod utique nobis in hoc vite tramite accidit, ad vesperam propinquantibus et vie multum superesse cernentibus. Non michi igitur es hortandus, ut facias quod semper avidissime fecisti: admonuisse suffecerit, ut intendas animum ne qua te hinc humanarum rerum cura dimoveat, que plerosque mortalium post egregios labores in ipsa consummatione maximorum operum avertit, hoc adiecto ut, quia simul omnia vel legere vel audire et meminisse non potes, utilissimis quidem et, quoniam brevitas est amica memorie, brevissimis quoque te fulcias, non quod ego suadeam operosiora illa et maiora sapientie consulta negligere, quibus te in ordinario, ut ita dicam, fortune certamine tueare, sed ut his interim brevibus ac precisis sententiis, quasi quibusdam expeditis atque continuis armis contra omnes insultus omnemque repentinum impetum hinc illinc iugiter sis instructus. Duplex enim nobis est duellum cum fortuna et utrobique quodammodo par discrimen, cuius non nisi partem unicam vulgus novit, eam scilicet que vocatur adversitas. Philosophi, etsi utranque noverint, hanc tamen ipsam difficiliorem arbitrantur; itaque notum illud Aristotelis in Ethicis suo iure diffinientis: “Difficilius esse tristia sustinere quam a delectabilibus abstinere”, quem secutus Seneca ad Lucilium scribens “maius est” inquit “difficilia perstringere quam leta moderari”. Quid dicam? Ausimne tantos inter viros hiscere? Durum quidem, et temeritatis parata suspitio novo homini vetusta tangenti. Hinc auctoritate igitur, hinc etate permoveor; sed alterius magni cuiusdam et antiqui viri succurrit auctoritas: “Neque enim impetrari potest, quin quale quidque videatur ei, talem quisque de illo opinionem habeat”. Marci Bruti verba sunt scribentis ad Atticum, quibus vix aliquid verius dici reor. Quid enim de re qualibet iudicare possum nisi quod sentio? Nisi forte compellar ut iudicio iudicem alieno; quod qui facit iam non ipse iudicat, sed iudicata commemorat. Ego itaque reverenter tantorum hominum omniumque sic sentientium iudicia pretervectus, si de proprio loqui velim, scio quidem alias varie de virtutibus disputatum neque semper difficilioribus principatum dari neque fortuito ultimum inter virtutes locum obtinuisse modestiam, sive eam temperantiam dici mavis; quantum tamen ad id de quo agitur attinet, difficilius prospere fortune regimen existimo quam adverse aliquantoque, fateor, apud me formidolosior et, quod constat, insidiosior est fortuna blanda quam minax. Quod ut sic opiner, non me scribentium fama, non verborum laquei nodique sophismatum, sed rerum experimenta viteque huius adigunt exempla et, magnum difficultatis argumentum, raritas. Nam qui damna, qui pauperiem, qui exilium, qui carcerem, qui supplicium, qui mortem et peiores morte graves morbos equo animo tulerint, multos vidi; qui divitias, qui honores, qui potentiam, nullum. Ita sepenumero me spectante contra omnem adverse fortune violentiam invictos ludo facili prosperior stravit humanique robur animi, quod mine non fregerant, inflexere blanditie. Nescio enim quomodo, mox ut mitior ceperit esse fortuna, incipit mens emollita tumidior fieri et sue sortis oblivionem adiuncta prosperitate concipere. Neque de nichilo dictum est iamque apud nostros homines in proverbium venit magni laboris esse ferre prosperitatem neque casu Flaccus ait:

Bene ferre magnam disce fortunam;

difficilem nempe censebat artem, que nisi studio adhibito nesciretur. Ceterum Seneca ipse fortune partem illam, que sibi difficilior visa erat -- et est haud dubie prima fronte rigidior -- brevi admodum sermone perstrinxerat. Is libellus passim in manibus est vulgi, cui ego nichil addere, nichil detrahere meditor, quod et magno ingenio conflatum opus nostram dedignatur limam et michi meis rebus intento nec comere aliena nec carpere est animus. Sed quoniam et virtus et veritas publice sunt neque studium antiquitatis obesse debet posteritatis industrie, cui excitande atque adiuvande noscitur institutum, de hoc ipso loqui tecum aliquid quodque ille tunc Gallioni suo prestitit, id Azoni meo nunc, quantum hoc defesso iam et occupato semper ingenio dabitur, prestare propositum est michi, insuper et partem alteram, ab illo seu oblivione seu iudicio pretermissam, attingere. Utrique autem sciens pauca permiscui, non fortune cuiuspiam sed virtutis aut vitii excellentie aut defectus, quod, etsi extra propositum, ipsa quidem effectu tamen haud dissimili et letos quoque mestosque animos factura viderentur. Quibus in rebus quo me gesserim ingenio tu censebis, occupationum memor ac temporis, qui paucissimis diebus ceptum perfectumque opus admirans videris; ego solius fidei iudex sum. Studui hercle non ut unumquodque michi speciosius, sed ut tibi atque aliis -- si tamen alius quisquam hec attigerit -- utilius visum est conquirere; denique finis meus is, qui semper in hoc genere studiorum fuit, non tam scilicet scribentis laus quam legentis utilitas, si qua ex me percipi aut sperari potest: ad id maxime respexi, ne armarium evolvere ad omnem hostis suspitionem ac strepitum sit necesse, quin mali omnis et nocentis boni atque utriusque fortune remedium breve sed amica confectum manu, quasi duplicis morbi velut non inefficax antidotum, in exigua pixide omnibus locis atque temporibus ad manum, ut aiunt, et in promptu habeas. Nam, ut dixi, utraque fortune facies metuenda, veruntamen utraque toleranda est et hec quidem freno indiget, illa solatio: hic animi elatio reprimenda, illic refovenda ac sublevanda fatigatio. Hanc ergo varietatem cogitanti michi, non modo cum de hoc vellem aliquid scribere, tu occurrebas dignus eo munere, quo uterque nostrum communiter uteretur, ut ait Cicero, sed etiam tu me solus ut scriberem excitabas, non quidem verbo, ut qui ceptorum nichil conscius sis tantorum, sed rebus ipsis et in utranque partem abundante materia. Multos in eculeo fortune habitos, multos in delitiis scimus, multos magno impetu rotatos; nec scandentium desunt exempla nec ruentium, nec sum nescius quosdam ex altiore fastigio prolapsos. Quot Romani imperatores, quot externi reges, vel hostium vel suorum manibus e summo solio detracti, vitam simul et imperium amisere? Ac, ne omnia a vetustate mutuemur, et exules nuper et captivos et in acie cesos, domi et capite truncos quodque durissimum vel relatu, et laqueo enectos fedeque laniatos reges novimus. Tibi, cui cor regium natura dederat, nec dedit regnum fortuna nec abstulit: at quem in ceteris illa tam varie egerit, vix, quod sciam, nostra etas inveniet. Iam in primis valitudine prosperrima et corporis viribus dudum fretus usque ad stuporem omnium qui te norant, intra non multos annos ter desperatus a medicis, ter vitam ac salutem tuam in solo medici celestis auxilio posuisti: sic ab illo tandem sanitati redditus, ut penitus tuum illud pristinum robur amiseris, non inferiore miraculo dexteritatis eximie atque insolite gravitatis, ut qui olim pene eripes fueris, nunc acclinis aut servorum manibus equi tergo impositus aut humeris nixus lentis terram passibus metiaris. Patria tua uno prope tempore te dominum vidit atque exulem, ita tamen, ut nichil obscurior exilio viderere. Nulli fere nostrorum hominum par principum favor, nulli par fuit iniuria ut, cum paulo ante certatim in amicitiam tuam niterentur, idem ipsi, de nulla alia re concordes, in tuum mox exitium quasi communicato consilio conspirarent et pars quidem tuum caput insidiis peteret, auro prius ac gemmis largifluisque muneribus tot per annos propitie ac faventis fortune et -- que his omnibus gravior iactura est -- amicis atque clientibus universaque familia, duris equidem sed diversis tormentorum ac mortium generibus, spoliatum, pars que clementior fuit illud ingens patrimonium, terras, homines, domos, oppida invaderet, ut qui modo te viderant mox e summis opibus ad inopiam redactum ceu aliquod fortune prodigium mirarentur. Amicorum, ut dixi, pars periit, in superstitibus periit fides fugitque, quod adsolet, cum prosperitate favor hominum, ut dubitare posses an amicorum prius an fidei fleres interitum. Accessit in medio rerum estu egritudo pene ultima et tam morti proxima ut quem vivere amplius non posse persuasum esset, extinctum fama vulgaret. Et hic morbus, hec paupertas, hic laborum cumulus, pulsum patria, procul domo, in alienis terris ac laribus circumtonante bello semiobsessum oppresserant, ne quid omnino interim tibi cum his amicis, si quos aut virtus fecerat aut fortuna dimiserat, seu colloqui seu litterarum posset esse commercium. Nichil omnium preter carcerem defuit ac mortem, quamvis nec carcer defuerit, dum fidissima coniunx et pars tuorum viscerum nati omnes nateque ab hostibus capti essent, nullo prorsus tibi relicto solatio tante prolis, nec mors quidem, dum et tu secum adsidue luctareris et unus ex filiis iam tunc teneram et insontem animam in carcerem posuisset. Quid multa? Impletum in te uno vidimus quod de duobus summis viris Gaio Mario Magnoque Pompeio legimus, quid boni scilicet et quid mali possit, haud unquam leta tristibus miscentem, in te tuisque pignoribus secretim explicuisse fortunam. Cuius olim cum blanditias non tam insolenter ut plerique felicium, tum vero minas nuper atque impetum tam forti tamque invicto animo tulisti, ut vel ob hoc unum, multis qui antea tuum nomen oderant te amandum mirandumque prebueris --habet enim hoc proprium virtus, ut in amorem sui bonos erigat, in stuporem malos idque cum omnis virtus habeat, tum precipue fortitudo, cuius inter fortune turbines ac tenebras rerum terribilium et tranquillitas gratior et lux ipsa conspectior est --, michi vero non solum ad antiquum tuum amorem, quod impossibile factu rebar, multum nove benevolentie adieceris, sed alio festinantem calamum ad hec non suo tempore scribenda deflexeris, ut et in scriptis meis animi tui vultum velut in speculo contempleris. Et si quid ibi minus excultum apparuerit, quod bona fide displiceat, ad hunc modum formes atque ita te instituas, ut seu solitis seu novis artibus, que innumerabiles ei sunt, tecum posthac fortuna variaverit, nulla te species rerum turbet, sed paratus ad omnia, promptus ad singula, dulcia pariter et amara despicias, fidentissime ab adverso Maroneum illud exclamans:

Non ulla laborum,
o virgo, nova mi facies inopinave surgit:
omnia precepi atque animo mecum ante peregi.

Nec me fallit, ut in corporibus hominum sic in animis multiplici passione affectis, medicamenta verborum multis inefficacia visum iri, sed nec illud quoque me preterit, ut invisibiles animorum morbos, sic invisibilia esse remedia. Falsis opinionibus circumventi veris sententiis liberandi sunt, ut qui audiendo ceciderant, audiendo consurgant. Ad hec qui quod habuit egenti libens obtulit amico, quantulumcumque est, pleno amicitie functus est munere. Animum enim spectat amicitia, non rem, que parva licet magni amoris indicium esse potest. Ego quidem, ut magnificum quodque tibi opto, sic quid aptius hoc tempore largiar non habeo. Quod si validum senseris, ipsa que pretium rebus facit utilitas commendabit; sin invalidum, excusabit amor noster. Sic autem ad legendum venies, quasi quattuor ille famosiores et consanguinee passiones animi, spes seu cupiditas et gaudium, metus et dolor, quas due sorores equis partubus prosperitas et adversitas peperere, hinc illinc humano animo insultent: que vero arci presidet ratio, his omnibus una respondeat clipeoque et galea, suisque artibus et propria vi, sed celesti magis auxilio circumfrementia hostium tela discutiat. Ea michi de tuo ingenio spes est, ut unde victoria stet facile iudices. Non te diutius traham, sed ut propositum meum nosses, index operis epistola premittenda erat, quam si ascribendam duxeris, utrunque metiens videto ne longior prefatio libellum brevem non aliter quam pregrande caput exiguum corpus premat. Nichil est enim sine mensura ac partium proportione formosum.